This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
Romani quoque imperatores L. Lentulus et
L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo
bellum,
[2]
iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra.
[3]
primo per
legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab
armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus
repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso
ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit
haud sane memorando in partem ullam eventu.
[4]
sole
oriente postero die armati instructique omnes mille
ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
[5]
medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes,
laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late
fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.
[p. 489]
et Romani more suo exercitum cum instruxissent,
[6]
id
modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi
patentes equiti relinquerent vias.
[7]
ceterum Lentulus
ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset,
Ser.
[8]
Cornelio tribuno militum imperat, equites per
patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat.
[9]
ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantum
moratus, dum cedenti duodecimae legioni, quae in
laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam
decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est,
[10]
ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit;
indicat tuta ab laevo cornu esse;
[11]
iam missum ab se
Ser. Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.
[12]
vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios
invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul
equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt.
[13]
itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani
descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium
ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia
viderunt signa, hortantur, orant milites, ut perculsos
invadant neu restitui aciem patiantur.
[14]
non sustinuissent
tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.
[15]
ibi aliquamdiu atrox pugna
stetit; tandem, postquam ii, qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant,
obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.
[16]
plures caesi quia equos conscendendi equitibus spatium
non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est, quam castris quoque
exuerunt hostem.
[17]
decem tria milia Hispanorum caesa
eo die, mille octingenti ferme capti; Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laevo
cornu, ceciderunt.
[18]
pulsi castris Hispani aut qui ex
[p. 490]
proelio effugerant sparsi primo per agros, deinde in
suas quisque civitates redierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.