Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus—magistratum inierunt, sollemnibusque
senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
et Publilius,
[2]
penes quem fasces erant, 'dic, Sp. Postumi',
inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub
iugum missus erat,
[3]
'haud sum ignarus' inquit, 'consules, ignominiae, non honoris causa me primum excitatum
[p. 510]
iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed
tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae
pacis.
[4]
ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non
difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo, de quo
rettulistis, paucis peragam; quae sententia testis erit,
mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu
turpi seu necessaria sponsione obstrinxi,
[5]
qua tamen,
quando iniussu populi facta est, non tenetur populus
Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora
nostra debentur Samnitibus.
[6]
dedamur per fetiales nudi
vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet, quo minus
iustum piumque de integro ineatur bellum.
[7]
interea
consules exercitum scribere, armare, educere placet nec
prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditione nostra perfecta erunt.
[8]
vos, di inmortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium,
T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum
gerere,
[9]
at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum
missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos
vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium
nostris capitibus excipientes;
[10]
novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis,
ut omnia ante nos consules bella gesta sunt'.
[11]
quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque
viri incessit homines, ut modo vix crederent illum
eundem esse Sp. Postumium, qui auctor tam foedae
pacis fuisset,
[12]
modo miserarentur, quod vir talis etiam
praecipuum apud hostes supplicium passurus esset
ob iram diremptae pacis.
[13]
cum omnes laudibus modo
prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent,
temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q.
Maelio tribunis plebis,
[14]
qui neque exsolvi religione
populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus,
qualia apud Caudium fuissent,
[15]
restituerentur, neque se
[p. 511]
pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum
populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad
extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.