previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [3]

et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti1 et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam2 traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? quod si in eis3 rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici4 praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul5 qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit. [4] ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo6 honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. quod si e portu7 solventibus ei qui8 iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et9 tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert10 ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur11, quo tandem me esse animo12 oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae13 tempestates esse subeundas? qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse. [5] quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare.


1 derigenti ςAπφ: dirigenti χψω

2 a me iam Klotz: ame/77/a ς (m. 2 in lac.): a me una cett.: a me uno Lambinus: a me in manum Müller: fort. a me universa (universa a me Landgraf

3 iis (is) φ1: his cett.

4 iudici om. A

5 consul del. Madvig

6 potissimum summo Madvig: potissimo (-e ψ2) codd.

7 e portu Quintil. v. 11. 23: portu Bψ: portus cett.

8 ei qui qui Quintil.

9 solent et ψ2: solent ei ςAπφω: solent eis χψ1

10 adfert fert Victorius (contra Quintil.

11 ingrediantur πφω, Quintil.: ingrediuntur ςAχψ

12 animo esse Quintil.

13 rei p. om. Quintil.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar:

No Annotations Found