18.
[47]
intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu vendituri
sint. non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum
nationum, cum regum sanguine implerint, incidant
nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris,
inrumpant in aerarium. sequitur enim caput, quo capite
ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex
superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane,
quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut
xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites.
[48]
eam tu
mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem;
quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et
acerbam praedicationem futuram puto.—“Avctio”—Vt in suis
rebus, ita in re publica luxuriosus est nepos, qui prius silvas
vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in Siciliam.—nihil
est in hac provincia quod aut in oppidis aut
in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id
venire iubeat.
[49]
quod partum recenti victoria maiores vobis
in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum
belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore
vendetis? hic mihi parumper mentis vestras, Quirites,
commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus
abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei
dignitatem. et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem
virum saepius. vos mihi praetori biennio ante, Quirites,
hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque
rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum
una tuerer. feci adhuc quae potui, neque familiaritate
illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis,
quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus
sum.
[50]
quam ob rem, cum intellegam totam hanc
fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam
comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto,
quod ego video, ut id vos universi non solum videre
verum etiam tenere possitis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.