[30]
at videte quam diligenter retineat
ius tribuniciae potestatis. consulibus legem curiatam
ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum—neque
tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem;
tantum modo, si quis ea potestate temere est usus,
furiosum existimamus—; hic tribunus plebis legi curiatae
quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem. atque
hoc cum in eo reprehendendum est quod per tribunum
plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum
quod consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem
militarem non licet, hic, cui vetat intercedi, ei potestatem,
etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit quam si
lata esset lex, ut non intellegam qua re aut hic vetet intercedere
aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio
stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.