[4]
caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque
apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam
iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo
tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc
ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno
opere defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae
patronum me in hunc annum populo Romano professus
sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem
tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.