[67]
age, non definis locum; quid?
naturam agri? 'vero,' inquit, '“qvi arari avt coli possit.”'
'qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut
cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae
auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: '“Ivgera cc in
qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi
vineae possvnt.”' hoc tu emes ista innumerabili pecunia
quod arari aut coli possit? quod solum tam exile et
macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod
est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non
elaboret? 'idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum
quia tangam nullum ab invito.' hoc, Quirites, multo est
quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio
quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur
cum idem expediet emptori et venditori.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.