[9]
id enim caves. optimo enim iure ea sunt profecto
praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure
sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non
servient. soluta meliore in causa sunt quam obligata;
eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt,
liberantur. immunia commodiore condicione sunt quam
illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal
pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla
mihi datus esset, Rulli lege non penderem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.