[95]
haec qui prospexerint, maiores nostros
dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero
venerandos a nobis et colendos putatis? quid enim
viderunt? hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque
cognoscite. non ingenerantur hominibus mores tam a
stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa
natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus
alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces
non genere, sed natura loci, quod propter portus suos
multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad
studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri
atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa
cultura et magno labore quaesitum. Campani semper
superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis
salubritate, descriptione, pulchritudine. ex hac copia
atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia
qua a maioribus nostris alterum Capua consulem
postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem
armis etiam tum invictum voluptate vicit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.