[5]
omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse
arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut
omnia quaecumque ille fecisset essent rata. nam cum
ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur
atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege
constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet
excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed
temporis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.