[32]
dat praeterea potestatem verbo
praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit
sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut
invitis eripi nullo modo possit. deinde ornat apparitoribus,
scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis,
tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex
aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco
ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit,
eosdem ministros et satellites potestatis.
formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum;
insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem.
dixerit enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt,
scriba, lictor, praeco, pullarius?' omnia sunt haec huius
modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut
rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.