This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33] illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris cum audierim in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae. ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.