Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] de felicis testamento tum magis querare, si scias. quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus †in unciis firmissimum tenes† vero lapsus est per errorem et suum et sicurae servi non obsignavit; quas noluit eas obsignavit. Ἀλλ᾽ οἰμωζέτω: nos modo valeamus. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo ; dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater †Porcia† non discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. sed sumus una tamen valde multum. rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.