This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41] ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda. quod si in mediocri statu sermonis ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur. nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus o splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare. ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.