previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, [2] cui acerrimo aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. [3] [p. 2087]nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. [4] patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. [5] unus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. [6] idem habitus oris, eadem contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat. [7] semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. [8] haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies ueniret, morbo moritur. [9] [p. 2088]cuius laudationem cum tribunus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et exsequias frequens celebrauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: