previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus uictis cum in urbem redisset, taciti eius uerecundiam non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur; [2] crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Ualerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una naue, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deuehuntur Liparas. [3] [p. 5044]mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio partam praedam diuidere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis; [4] qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. [5] hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. eodem anno in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine essent. [6] imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp. Postumius. primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Uerruginem obtinere placuit, Postumium fines uastare. [7] ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pauorque inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. [8] Postumius suis in tutum receptis cum contione aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. [9] poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceretet in conspectu erant, posita in planonihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. [10] [p. 5045]conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta uigilia iubet. et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante lucemsed luna pernox eratcommissum est. [et] haud incertius diurno proelium fuit; [11] sed clamor Uerruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. [12] inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. [13] caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Laureatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liparenaes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Literae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Postumius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Cincinnatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Religio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Sergius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Timasitheus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Verrugo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HOSPI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LI´PARA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VERRUGO
    • Smith's Bio, Albi'nus
    • Smith's Bio, Capitoli'nus, Ma'nlius
    • Smith's Bio, Mamerci'nus
    • Smith's Bio, Vulso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: