previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. [2] adversus ligneam ingentem admotam urbi turrem aliam ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat. [3] inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; [4] postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. [5] quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso [p. 168] quam obsidenti similior esset Poenus. [6] ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant. [7] Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. [8] postero die Hannibal elatum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; [9] ceterum, postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.

quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, [10] isdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. [11] supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites amisit; signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. [12] et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; [13] praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Longus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vercellium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vescellium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Grumentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hirpini
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUMAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GRUMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HIRPI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESCELLIUM
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Longus, Sempro'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: