previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos appellaverant, a consule et ab tribunis petiit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. permissu omnium ita locutus fertur. [2] “Sp. Ligustinus tribus Crustuminae ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et parvom tugurium, in quo natus educatusque sum; hodieque ibi habito. [3] cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset. [4] sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas virilis habent, duo praetextati sunt. [5] [p. 113] miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles 1 gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignavit. [6] devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam portati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. [7] neminem omnium imperatorum, qui vivant, acriorem virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum iudicavit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret. [8] tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus. a M’. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus. [9] [p. 114] expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam, et deinceps bis quae annua merebant legiones stipendia feci. bis deinde in Hispania militavi, semel 2 Q. Fulvio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. [10] a Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in provinciam ii. [11] quater intra paucos annos primum pilum duxi, quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum, sex civicas coronas accepi. viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo et maior annis sum quinquaginta. [12] quod si mihi nec stipendia omnia emerita essent, necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uno vobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. [13] sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim: ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. [14] ordine quo me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo operam, et semper ita fecisse me et imperatores mei et qui una stipendia fecerunt testes sunt. [15] [p. 115] vos quoque aecum est, commilitones, etsi 3appellatione [vos] usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate senatus ac consulum esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.

1 a. Ch. 171.

2 a. u. 583.

3 a. Ch. 171.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Ligustinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Militia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centuriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hastati
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRUSTUME´RIUM
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: