Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum
aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam
instaret,
[2?]
revocat e proelio suos Scipio et conlectos in
tumulum quendam non quidem satis tutum,
[p. 474]
praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam1 cetera circa erant, subducit.
[3]
ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
[4]
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse,
[5]
circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli ut
nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo
aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri
posset;
[6]
nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat quod hosti aditum ascensumve difficilem
praeberet;
[7]
omnia fastigio leni subvexa. ut tamen
aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas
oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto,
ubi ad moliendum clitellae defuerant.
[8]
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum
quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies
nova primo eos velut miraculo quodam tenuit,
[9?]
cum
duces undique vociferarentur quid starent et non
ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis
validum, distraherent diriperentque? captum
hostem teneri, latentem post sarcinas.
[10]
haec contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas
clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
[11]
at
[p. 476]
trudibus2 cum amoliti obiecta onera armatis dedissent3 viam pluribusque idem partibus fieret, capta iam
undique castra erant.
[12]
pauci a multis perculsique a
victoribus passim caedebantur; magna pars tamen
militum, cum in propinquas refugisset silvas, in
castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
[13]
Cn. Scipionem alii in tumulo
primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum
paucis in propinquam castris turrim perfugisse;
hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus,
quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque
intus cum ipso imperatore occisos.
[14]
anno octavo postquam in Hispaniam venerat Cn.
Scipio, undetricesimo die post fratris mortem, est
interfectus. luctus ex morte eorum non Romae
maior quam per totam Hispaniam fuit;
[15]
quin apud
civis partem doloris et exercitus amissi et alienata
provincia et publica trahebat clades;
[16]
Hispaniae
ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum
magis, quod diutius praefuerat iis priorque et
favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.