Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. plebe dimissa senatus vocatur et consules
[p. 352]
referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia1 publicanorum:
[
2]
M.
Furium Camillum,
cuius exilium
ruina urbis secutura2 fuerit,
damnari se ab iratis civibus passum esse;
[
3]
decemviros ante eum,
quorum legibus ad eam diem viverent,
multos postea principes
civitatis iudicium de se populi passos:
[
4]
Postumium
Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse,
concilium plebis sustulisse,
tribunos in ordinem
coegisse,
contra populum Romanum aciem instruxisse,
locum occupasse,
ut tribunos a plebe intercluderet,
tribus in suffragium vocari prohiberet.
[
5]
nihil aliud a
caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum,
quod cesserint inpraesentia furori
atque audaciae paucorum vincique se ac populum
Romanum passi sint et comitia,
[
6?]
quae reus vi atque
armis prohibiturus erat,
ne causa quaerentibus
dimicationem daretur,
voluntate ipsi sua sustulerint.
[
7]
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei
accepta3 essent,
vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset,
[
8?]
confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac,
ni vades daret,
prendi a viatore atque in carcerem
duci iusserunt.
[
9]
Postumius vadibus datis non adfuit.
[p. 354]
tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit,
si4 M.
Postumius ante kal.
maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset,
videri eum in exilio esse bonaque eius venire,
ipsi aqua et igni placere interdici.
[
10]
singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant,
rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.
[
11]
primo non dantis,
deinde etiam eos qui dare possent
in—
carcerem coiciebant;
cuius rei periculum vitantes
plerique in exilium abierunt.