Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes1 in conspectu hostium absumpserant. inde spes
data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis;
[2]
habitoque concilio delecti ad eam rem
agendam Pausanias praetor et Alexander magister
equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas
Aous cogitur amnis, in colloquium adduxerunt.
summa postulatorum consulis erat:
[3]
praesidia ex
civitatibus rex deduceret; iis, quorum agros urbesque
populatus esset, redderet res quae comparerent;
ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret.
[4]
Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse
respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum;
quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum.
[5]
si
quas quererentur belli clades eae civitates, cum
quibus bellatum foret, arbitrio quo vellent populorum,
cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum.
[6]
consul
nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere:
cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset,
iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse?
[7]
inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos
omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus
indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo
gravius imperares, T. Quincti?”
[8]
atque ita se ex
colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin
[p. 182]
missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam2 inter se consererent.
[9]
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti
multa levia commissa proelia sunt;
[10]
deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate
accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
[11]
pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum
erat, aptum3 tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.
[12]
multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto,
aliquot cecidissent, nox pugnae finem facit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.