Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. apparebat omnibus1 mercedem eum2 timere nec quicquam aliud;
sed cum suadere consulenti nemo auderet,
remittitur Antigonus qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti
regem,
non tenere3 multitudinem aliam.
[
2]
quod ubi audivere barbari,
ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis;
Clondicus rursus interrogat,
ecquid ipsis quinque milibus,
quod convenisset,
numeraret?
[
3]
cum adversus id
quoque misceri ambages cerneret,
inviolato fallaci
nuntio,
quod vix speraverat ipse posse contingere,
retro ad Histrum perpopulati Thraciam,
qua vicina
erat viae,
redierunt.
[
4]
quae manus,
quieto sedente
rege ad Elpeum4 adversus Romanos,
per5 Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit,
ne quos inde Romani commeatus expectarent,
[
5?]
sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos,
ne urbibus sociis opitulari possent.
[
6]
ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset,
quando neque manere amissa Thessalia,
unde exercitus alebatur,
potuissent,
neque
[p. 178]
progredi,
cum ex adverso castra Macedonum essent.
6
[
7]
hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum,
7 qui ea pependerant spe,
haud mediocriter debilitavit.
[
8]
eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit.
nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset,
signare eos pecuniam passus est8 ;
[
9]
inde decem talenta ad Pantauchum missa,
eaque praesentia dari regi iussit;
reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit,
parvis itineribus veherent,
[
10?]
dein cum ad finem Macedoniae ventum esset,
subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur.
[
11]
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a9 Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur,
M.
Perpennam et L.
Petilium legatos,
qui tum forte ad eum venerant,
in custodiam coniecit.
[
12]
hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem10 ratus ad bellandum11 utique cum Romanis,
ad revocandum qui pecuniam portabat misit,
velut nihil aliud agens quam ut quanta maxima posset praeda ex se12 victo Romanis reservaretur.
[13]
et ab Eumene Herophon13 ignotis, quae occulte acta erant, redit. de captivis actum esse et ipsi
evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit.