This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
“Videbatur mihi secundum quietem Priapus
dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse
perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una
nos dormiisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in tetrastylo1 notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona
invenies.'”
“Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui
eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” ...
ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis”
inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera
damnare?”
[p. 212]
Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat:
“Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius
exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque
capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.”
1 Baiis in tetrastylo Buecheler: Baistor asylo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.