This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
Plausum post hoc automatum familia dedit et
“Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est
et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon
propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera Corinthea
habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho
afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare
solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus
vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me putetis
nesapium csse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium
captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio,1 omnes statuas aeneas et
aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum
aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et
paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc
nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non
olunt.2 Quod
si non frangerentur,”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.