This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[51]
mallem mihi quam aurum;
nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non
frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere
Caesarem1 et
illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille
sustulit phialam[p. 90] de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum;
deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto
putabat se solium2
Iovis tenere, utique postquam Caesar3 illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram
vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia
enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus
sum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.