Ad Ciceronis de finibus bonorum et malorum libros recensendos codices adhibui partim iam pridem adhibitos
partim a me primum collatos.
Prioris generis hi sunt:
1.
Palatinus 1513 (=
A)
in bibliotheca Vaticana,
mem-
branaceus1 formae quaternariae,
qui putatur saeculi esse XI.
Continet solos de finibus libros ac ne eos quidem integros;
desinit enim IV 16 (
cf.
ad p. 126,25).
Eius codicis praestantiam cognovit Gruterus2),
qui eum in notis ad libros
de finibus adscriptis saepe commemorat.
Plenam huius
libri collationem,
quam G.
Baiter in editione Turicensi
altera (1861)
proposuit,
fecit Carolus Prien idemque codicem accurate descripsit3);
specimen eius exstat apud Chatelain.
4)
2.
Palatinus 1525 (=
B)
in bibliotheca Vaticana,
charta-
ceus5 formae maximae,
saec.
XV;
in folio 215
legitur annus
1467.
Permultos hic codex continet Ciceronis libros et orationes6),
eoque Gruterus in editione sua omnium Ciceronis
operum multifariam est usus.
Atque in folio,
quod in eo
Ciceronis scripta praecedit,
legitur,
quibus numeris eum
Gruterus significet in adnotationibus criticis,
quas in editione sua verbis Ciceronis adscripsit.
Neque enim in omnibus libris Ciceronianis,
in quibus hoc codice ille usus
est,
eodem numero eum significat.
Scriptum igitur illic
[p. IV]
est hunc codicem in libris de finibus a Grutero vocari
secundum,
quod falsum est.
Nam re vera in his libris recensendis ille hunc codicem non adhibuit aliumque pro eo
librum Palatinum minus bonum,
quo usus est,
appellavit
secundum (
cf.
C.
Halm,
Archiv p. 175
not. 35).
7)
Quo factum
est,
ut codicis B lectiones primum innotescerent collatione
a Carolo Prienio facta et a G.
Baitero in editione altera
Turicensi proposita.
Huius quoque codicis specimen exstat
apud Chatelain (1. 1.
tab.
XXV).
3.
Erlangensis (=
E)
n.
quondam 38,
nunc 847,
in biblio-
theca8 universitatis Erlangensis.
Continet hic liber dimidiam fere partem eorum librorum Tullianorum,
quos exhibet Palatinus 1525.
9)
Codicem Erlangensem solum ex
bonis libris plene collatum habuit N.
Madvigius,
cum libros
de finibus primum ederet a. 1839,
egitque de eius in his
libris forma p.
XIX sqq.
ed. 3 (1876).
Hunc codicem in libris
de finibus plane gemellum esse codicis Palatini 1525
apertum fit communitate multarum lectionum et bonarum et
pravarum,
quae in solis his duobus codicibus inveniuntur.
Par est etiam in utroque vocabulorum scribendorum ratio,
paria sunt compendia,
atque etiam scripturae genus in his
quidem de finibus libris aut plane par aut certe admodum
simile.
Halmius (
Zur Handschriftenkunde p. 3)
codicem
Erlangensem Heidelbergae non tantum comparatum esse
—
legitur in fine totius operae: “
Comparatus est hic praesens liber per fratrem Conrad Haunolt in studio Heydelbergensi anno ...
LXVI i.
e. 1466” —
sed etiam scriptum
conicit,
nec videtur dubium,
quin libri de finibus in eum
[p. V]
ex eodem exemplari atque in codicem Palatinum 1525,
fortasse etiam ab eodem scriba sint transscripti.
Tres ultimi modo libri Tulliani,
de amic.,
de sen.,
parad.,
in Erlangensi ab alia manu scripti sunt atque praecedentes,
eaque bis posuit anni numerum;
legitur enim in fine libri
de sen.: “
Finit Tullius de senectute. 660
i.
e. 1466
C.
H.
i.
e.
Conrad Haunolt,”
itemque in fine paradoxorum: “
C
finit H LXVI i.
e. 1466
in die Albini.”
Quibus ex subscriptionibus concludi posse videtur,
hos ultimos tres libros
anno 1466
scriptos esse a Conrado Haunolt.
Superiores
autem libri cum et ipsi unius scribae manum prae se ferant,
omnes ab eo scripti videntur,
qui in fine 1.
III de off.
—
id primum est operum Tullianorum hoc volumine comprehensorum —
nomen suum posuit eiusdemque illius anni
numerum.
Ibi enim legitur: “
Expliciunt libri tres de officiis marci tulii ciceronis.
Scripti per me bernhardum groschedel de remingen Anno 66
proxima feriali die post bartholomei.”
Hunc igitur hominem in utroque codice libros
de finibus scripsisse veri simile est.
Iam ne quis miretur,
si in adnotatione nostra de his
tribus codicibus ABE nonnunquam aliud quid,
atque apud
Madvigium aut Baiterum traditur,
inveniri aut diserte dicitur aut ex silentio concludi debet,
hic affirmare necesse
est,
me hos quoque codices ipsum tractasse.
Codicibus ab aliis ad libros de finibus recensendos nondum adhibitis usus sum his:
1.
Rottendorfianus(=
R),
qui est in bibliotheca acade-
miae10 Lugduno-
Batavae Gronovianus 21,
formae quaternariae
min.,
saec.
XII.
In imo margine folii primi inscriptum legitur: “
Liber Bern.
Rottendorff S.
D.”
De Ciceronis libris
de fin.,
qui in huius codicis f. 1—21
leguntur,
J.
Geelius in
catalogo libr.
manuscr.,
qui inde ab anno 1741
bibliothecae
Lugd.-
Bat.
accesserunt (1852),
p. 136
haec dicit: “
Omnia
sine librorum distributione continuantur.”
Quod ita non
est,
sed finito unoquoque priorum quattuor librorum duos
primos versus insequentis libri ita librarius scribere incipit,
ut spatium vacuum relinquatur litterae initiali,
quamquam
ea non ponitur.
Pergit Geelius: “
Deterioris ordinis esse
hae lectiones demonstrant:
I 1
quidam non tarn id repre-
hendunt; 2 defensa et collata est;
ib.
semel iam missum;
et praesertim § 34:
quo pertineant non intelligantur.”
Iam videamus,
quo iure ex his quattuor exemplis Geelius
hunc librum deterioris esse generis concluserit.
In primo
exemplo vera lectio est quidam autem non tam id repre-
hendunt, omissum igitur est in hoc libro vocabulum autem,
quod in dett.
non deest,
et pro non tarn id est in dett.
[p. VI]
non id tantum (
cf.
Madvig.). § 2
pro collate, quod etiam
ex Parisiensi apud Mdv.
adnotatur,
omnes reliqui libri,
de
quibus constat,
et meliores et deteriores,
habent collaudata.
Ib.
senel iam missum est in codd.
melioribus et in deteriorum longe pluribus.
Denique I 34
intelligantur pro in-
tellegamus legitur etiam in uno pessimo Davisii codice.
Ex his collata et intelligantur menda sunt,
quae a diversissimorum codicum librariis interdum pariter committuntur,
non tam id autem ipsius meliorum codicum generis est
indicium,
ut nihil relinquatur,
quo codicem R in deteriorum
codicum genere habendum esse demonstretur.
Meliorum
potius codicum numero R addendum esse vel inde apparet.
quod magna intercedit necessitudo inter hunc librum et
codicem Morelianum.
Guil.
enim Morelius edidit librum,
qui inscribitur:
Observationum Gulielmi Morelii Tilliani in
M. T. Ciceronis libros quinque de finibus bonorum et ma-
lorum commentarius. Parisiis,
Apud Ioannem Lodoicum
Tiletanum,
ex adverso collegii Remensis. 1546.
Cuius libri
in epistula dedicatoria dicit Morelius (
huius epistulae p. 4),
se Ciceroniana,
ut nonnunquam ex comparatis cum Cicerone auctoribus Graecis,
ita magnam partem e vetere codice manuscripto proponere voluisse.
Occurrunt deinde in
Morelii observationibus multae lectiones ex codice quodam
vetere allatae11),
quibus et Madvigius et Baiterus iure multum tribuerunt.
Nec plus uno libro vetere manu scripto
Morelio praesto fuit;
saepius enim loquitur de vetere illo
codice,
quo usus sit vel quem habeat,
numquam de pluribus.
Dicit ille quidem hic illic: “
alii codices legunt,” “
codices nonnulli habent,” “
alii codices habent,”
sed tum nihil
nisi libros impresses significat,
qui quidem etiam Cratandri
editionem Basileensem Germanicos codices appellet aliis-
que locis loquatur de codicibus excusis vel codicibus impressis.
Nihil igitur eo efficitur,
quod ille ad I 26,
cum se
antea iam ter (
ad I 2, 1 6,
I 16)
codicem suum veterem
commemorasse oblitus sit,
se verba Etenim detractis de
homine sensibus ex inferiore loco huc traducta esse ex
veteri quodam manuscripto codice facile animadvertisse
adnotat,
tamquam antea de hoc libro nondum sit locutus.
Quae vero hoc loco (§ 26)
in libro suo manuscripto se legisse dicit,
haec sunt: “
Nam ante Aristippus et ille melius.
Etenim quoniam detractis de homine sensibus, reliqui
nihil est, necesse est quid ad naturam aut contra sit, a
[p. VII]
natura ipsa iudicari, et expetendam, et dolorem ipsum
per se esse. Addidisti ad extremum, etc.”
Respicit postea
Morelius ad hunc locum in adnotatione ad verba a natura
ipsa iudicari (
I 30),
ubi haec dicit: “
post ea verba nonnulli codices habent praeterea voluptatem et per se ex-
petendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum,
quae .....
in veteri codice,
quo usi sumus,
non reperiuntur:
tametsi in eo loco,
quem hinc traductum superius
dixi,
eius lectionis vestigia appareant.
Ita enim legebatur:
iudicari et expetendam, et dolorem ipsum per se esse.”
Iam haec omnia,
quae his duobus locis de codice suo manuscripto Morelius affirmat,
prorsus pariter reperiuntur in
cod.
R neque,
quod sciamus,
in ullo alio praeterea.
In reliquis quoque locis a Morelio ex vetere illo manuscripto
codice allatis,
qui sunt fere ducenti,
quantus sit huius libri
consensus cum codice R vel ex selecta nostra adnotatione
critica intellegit,
qui quae de codice Moreliano traduntur
cum ea comparat.
Hoc loco satis habeo enumerare ea
exempla lectionum ab his duobus codicibus solis exhibitarum,
quae adnotatio nostra continet:
p. 17, 13
cum om.
12);
19,4
bonorum om.; 30,10
voluptates; 40,20
doceri; 45,7
negliganter13); 45, 9
didicerunt quae ille contemnit sic
solent Duo genera cupiditatum naturales om.; 53,24
nisi
ubi; 75,8
quae non (
que non); 77,23
veneantur (
uaen.);
93, 11
magis idem declarat; 135,12
e virtute; 137,13
iam;
149, 10
caeco (
ceco); 150, 7
summa crescere possunt; 169,3
occurrent; 177, 22
actis; 185, 12
iacentes; 191, 16
consi-
stere; 199, 20
dubium; 202, 18
genu. De dissentientibus
horum librorum lectionibus ex Morelii excerptis minus
promptum est iudicare,
quia est quod suspicemur saepius
eum scripturam codicis sui non tam accurate ponere quam
vellemus (
cf.
Madvig. 1876
p. 10).
Etiamsi vero dici posse
videtur,
neutrum horum librorum ex altero esse descriptum,
tamen nulla est dubitatio,
quin ex eodem fonte fluxerint.
5.
Codex Neapolitanus IVG 43 (=
N)
membran.
formae14
quatern.
saec.
XV (
cf.
C.
Janelli,
Catalogus bibliothecae Latinae ...
manuscr.
quae in regio Neapolitano Museo Bor-
bonico adservatur,
Neapoli 1827,
p. 233).
Continet libros de
finibus usque ad V 79 (
cf.
ad p. 195, 9)
et partes quasdam
[p. VIII]
Academicorum poster. (§ 19
pravumve quid consentiens
— 26
itaque aer et § 32
ad probandum — 46
quadam
fuit facultate et to).
De hoc codice disseruit F.
Gustafsson (
cf.
Hermes,
vol.
XV, 1880,
p. 466
sqq.)
et iure suasit,
ut ad recensendos de fin.
libros adhiberetur.
Esse enim
hunc librum optimae originis ex eo efficitur,
quod ille et
bonis et pravis lectionibus cum A (
A1)
et R passim consentit.
Obscuratur autem haec communis cum bonis libris
origo magna multitudine correctionum,
quae aut a librario
aliquo sunt excogitatae aut,
id quod plerumque factum est,
ex librorum deteriorum genere haustae (
cf.
ad p. 19,25;
20,21; 21,10; 22,17; 31,19; 44,24; 45,6; 47,5; 47,27;50,17;
53,6; 56,21; 58,20; 62,12; 63,26; 69,1; 69,5
cet.).
Quarum
emendationum plurimae non sunt translatae ex eo exemplari,
quod librarius describebat,
sed in hoc ipso libro ita
immutatis litteris aut erasis factae,
ut non dubium sit,
quin
primitus scripta fuerit bonorum librorum lectio.
6.
Codex Vaticanus 1759 (=
V)
membran.
formae qua-
tern.
15 saec.
XV (
cf.
Bibliothecae apostolicae Vaticanae codices manuscripti ...
Codices Vaticani Latini tomus III,
rec.
B.
Nogara,
Romae 1912,
p. 224).
Hic liber praeter Modesti de re militari libellum in fine positum haec continet
Ciceronis opera philosophica:
de nat.
deor.,
de divin.,
Tim.,
de fato,
de fin.
iterumque Tim.
Ut huius quoque codicis
lectiones ponerem in selecta varia lectione,
eo factum est,
quod hic liber magna ex parte caret vulgari interpolatione
deteriorum codicum.
Quod quo melius specimine aliquo
intellegatur,
indicia quaedam in universo genere horum
codicum manifesta,
quibuscum conparem codicem V,
hic
pono sumoque pro exemplo Palatinum 1515,
qui fuit Gruteri sextus.
Legimus
[p. IX]
contemnit, sic solent: duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae. confecta res esset. vitiosum est enim ... | duo genera, naturales et inanes, naturalium quoque item duo, necessarias et non necessarias, confecta res esset. Vitiosum est enim ... |
p. 47,5 si definire si dividere | si diffinire vel diuidere |
p. 47,8 ... umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem —sic enim ... | unquam voluptatem appellat et hanc in motu voluptatem que duo sunt unum facit. Sic enim ... |
Additamenta illa,
quae leguntur primis duobus locis (
Etenim
quoniam cet.,
voluptatem etiam cet.)
leguntur etiam in V,
eaque primitus orta esse errore librarii alicuius casu paginam vel paginas aliquot archetypi omittentis conicere
licet ex iis,
quae I 26
in Moreliano et R inveniri supra
(
p.
VIsq.)
dixi.
P. 45, 6
vocem et cum bonis libris V servavit.
P. 45, 9
sqq.
in V propria sunt menda tangere pro frangere
et confecta res est pro confecta res esset, ceterum autem
servatur codicum bonorum lectio,
quae quantum differat
ab audacissima in deterioribus immutatione totius enuntiati
nemo non videt.
P. 47,5
in V prius si excidit,
pro altero,
ut in bonis praeter BE,
legitur in vel ni, non vel, quod
habent deteriores et qui codices A et N emendaverunt.
P. 47,8
sqq.
pariter atque p. 45, 9
V habet lectionem bonorum librorum,
non eam,
quae admodum interpolata legitur in deterioribus.
Iam si quaerimus,
quantum his codicibus sit tribuendum
ad conformanda verba Tulliana,
illud nunc quoque ut antea
tenendum est,
codicem A,
ut est vetustissimus,
ita omnium
esse optimum.
Proxime autem ad eum et vetustate et fide
accedit cod.
R.
Qui hos libros scripserunt,
ea,
quae in
suo quisque exemplari inveniebat,
ita,
ut legere sibi videbantur,
transscribebant non curantes ut intellegerent,
quae
scribebant.
Quare rarissimi eorum sunt conatus ea,
quae
difficilia erant lectu,
suo Marte interpretandi vel restituendi.
Non intellegentes autem quid scriberent saepe in legendis
litteris et in separandis vocibus syllabisque erraverunt,
quae
causa fuit multorum mendorum.
Quorum partem in A altera manus correxit;
non tamen corrector in ea re eo exemplari usus est,
ex quo A descriptus est,
sed aut codice minus bono aut suo iudicio,
ut non magna sit alterius manus
auctoritas.
[p. X]
In librorum non interpolatorum genere habendus est
etiam communis fons codicum B et E.
Nam is quoque
caruit fere conatibus scribentis suo arbitrio quae falsa vide-
bantur emendandi,
suntque quae ab his solis codicibus
vere tradantur.
Sed in eorum parente neglegentia librarii
multi commissi erant errores maximeque in verborum positu magna fuit illius librarii incuria.
Quod cum neque
Madvigium (
cf.
ed. 3.
p.
XLVII)
neque C.
F.
W.
Muellerum
(
cf.
adn.
crit.
ad p. 257,20)
fugerit,
tamen ea,
quam in hac
re illi secuti sunt normam,
non est probanda.
Ubicumque
enim A alium exhibet verborum ordinem atque BE,
his
codicibus abiectis illum sequuntur,
tamquam nunquam po-
tuerit errare librarius codicis A.
16)
Qua in re illi Baiterum
secuti sunt,
cuius recensio tota fere nititur codicibus A et
B et Moreliano.
Ubi vero deest testimonium codicis A,
id
est inde a IV 16,
tres hi editores in collocatione verborum,
ubi ea posita est in auctoritate codicum,
solos libros BE
sequuntur,
tamquam in hac parte operis Tulliani in neglegentiae locum antea tam saepe perspicuae successerit certissima fides.
In eam autem inciderunt inconstantiam,
quod
libros deteriores,
quantum maxime poterant,
spreverunt.
Quod quamquam in universum suo iure fecerunt,
tamen
fugere eos non debuit,
deteriores cum A in verborum or-
dine tam saepe congruere dissentientibus BE,
ut,
ubi deest
A,
deteriorum testimonium non fuerit spernendum.
Nunc
vero,
cum praeter A et BE alii etiam praesto sint libri
meliores,
dubitatio ea,
quae pertinet ad verborum ordinem,
ubique fere est sublata.
Ubi enim ante IV 16
A aliam exhibet verborum collocationem atque reliqui libri17),
in eo
erratum esse apparet.
Ut hoc non saepe factum esse videmus,
ita permagnus est eorum locorum numerus,
in quibus verborum ordine BE ab ARNV dissentiunt,
tumque
BE esse reiciendos non auctoritate solum codicum reliquorum efficitur,
sed eo etiam,
quod dissensum illum codicum BE haud paucis locis18)
per se pravum esse apparet,
[p. XI]
ut reliquis quoque locis,
quibus BE ab ARNV verborum
collocatione dissentiunt,
non maiorem fidem sed neglegen-
tiam fuisse causam huius dissensus concludere debeamus.
Codices denique N et V dissentientes ab ABER non
magna esse propria auctoritate per se apparet.
Accidere
tamen potuit ut propter vulgarem etiam bonorum codicum
ad eadem menda committenda proclivitatem hic illic N vel
V vel uterque veram lectionem aut certe vestigium veri
servarent,
velut p. 4, 20; 44, 24 (
ubi ea lectio,
quae ad verum proxime accedit,
accubens ere, est in V,
in N autem
fuisse ante rasuram et correctionem ab altera manu factam
veri simile est).
Ceterum quotiens N et V ab ABER dissentientes ipsi inter se concinunt (
velut p. 16,30; 67,30;
69,19
cet.)
indicia tenentur codicis alicuius bonae originis,
sed iam hic illic emendati,
ex quo,
etsi impari gradu,
N et
V sunt derivati.
Cum vero ABER lectiones exhibent inter
se diversas maximeque si in ea parte,
ubi A deest,
BE et
R inter se discrepant,
tum N et V valent ad augendam
eius partis,
quacum faciunt,
auctoritatem.
Velut ubi post
IV 16
in collocatione verborum BE recedunt ab R,
non
dubium est,
quin ea pars,
ad quam accedunt N et V,
verum
servaverit.
Quo tempore Cicero libros de finibus scripserit patet ex
epistulis eius ad Atticum datis.
Anno ante Chr.
n. 45
cum
ille post mortem Tulliae filiae Asturae commoraretur in
scribendis libris ad philosophiam pertinentibus occupatus,
medio fere mense Martio primum cogitasse videtur de
personis,
quos in opere aliquo de finibus bonorum et malorum conscribendo de sententiis Epicuri faceret disputantes (
ad Att.
XII 12,2:
De Epicuro ut voles; etsi, μεθαρμόσομαι
in posterum genus hoc personarum. Incredibile est
quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur;
ἀνεμέσητον γάρ).
Scribebat autem turn Academica eisque ante Id.
Maias perfectis (
ad Att.
XII 45, 1 44,3
apud C.
F.
W.
Mueller.:
ego hic duo magna συντάγματα i.
e.
Catulum et Lucullum
absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare
possum)
statim accessit ad conscribendos de finibus libros.
Quorum primum paulo ante Kal.
Iunias Attico misit (
ad
Att.
XIII 32, 2:
Torquatus Romae est; misi ut tibi daretur).
In altero libro occupatus ante Id.
Iunias scribit ad Atticum
(
XII 5,3
XII 5
b Muell.):
Tubulum praetorem video L. Me-
tello Q. Maximo consulibus. nunc velim P. Scaevola pon-
tifex maximus quibus consulibus tribunus pl. equidem
puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio
[p. XII]
Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubu-
lus quo crimine. Accepto Attici responso Cicero scribere
potuit quae legimus in altero de fin.
libro p. 57,14—21.
Etiam id,
quod ibidem paulo post (
v. 23
sq.:
qualis Q. Pom-
peius in foedere Numantino infitiando fuit)
legimus de
Q.
Pompeio,
ut Cicero scriberet hoc Attici responso factum
esse videtur.
Q.
enim Pompeius est Pompeius ille,
qui
cum Caepione consul fuit et post consulatum contra Numantinos bellum gessit.
Procedente mense Iunio Cicero
scribit ad Atticum (
XIII 12,3):
Nunc illam περὶ τελῶν σύνταξιν
sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despon-
dimus, idque eum non nolle mihi scripsisti, exeunte (
XIII
19,4):
ita confeci quinque libros περὶ τελῶν ut Epicurea
L. Torquato, Stoica M. Catoni, περιπατητικὰ M. Pisoni da-
rem;
ἀζηλοτύπητον id fore putaram, quod omnes illi de-
cesserant. Initio mensis Quintilis hos libros in manibus
habebant librarii Attici et ipsius Ciceronis,
qui tum queritur cum amico,
quod Balbus ab eo quintum de finibus descripsisset et quod librarii Attici Caerelliae librorum de finibus describendorum fecissent potestatem (
ad Att.
XIII
23,2
quos Bruto mittimus, in manibus habent librarii.
21, 4
sq. 21
a, 1
sq.
Muell.:
Dic mihi, placetne tibi primum
edere iniussu meo? — — Quid? illud rectumne existimas
quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore
προσφωνῶ?
scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de finibus
librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi, sed
tamen quaedam. Tu autem commode feceris, si reliquos
continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et
ἕωλα Brutus.
— — Mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae
flagrans describit a tuis, istos ipsos de finibus habet.
ego autem tibi confirmo - possum falli ut homo — a
meis earn non habere; numquam enim ab oculis meis
afuerunt. tantum porro aberat, ut binos scriberent; vix
singulos confecerunt. Tuorum tamen ego nullum delictum
arbitror itemque te volo existimare; a me enim praeter-
missumst, ut dicerem me eos exire nondum velle. Et
biduo post ad Att.
XIII 22, 3:
Scripta nostra nusquam malo
esse quam apud te, sed ea turn foras dari, cum utrique
nostrum videbitur. ego et libraries tuos culpa libero ne-
que te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram,
Caerelliam quaedam habere, quae nisi a te habere
non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum
fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo
inchoatum dari. Postea cum nihil in litteris inveniatur,
quod pertineat ad libros de finibus,
Ciceronem eos medio
fere mense Quintili Bruto misisse verisimile est,
postquam
[p. XIII]
Varroni Academicorum posteriorum libri IV ab Attico sunt
dati (
ad Att.
XIII 35, 2).
Etiam ubi Cicero initio alterius de
divinatione libri quae scripta de philosophia ad illud tempus a se sint edita exponit,
libri de finibus subsequuntur
Academicos;
dicit enim ibi ille (
de div.
II 1
sq.):
quod ge-
nus philosophandi minime adrogans maximeque et con-
stans et elegans arbitraremur quattuor Academicis libris
ostendimus; cumque fundamentum esset philosophiae
positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus
est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et
quid contra quemque philosophum diceretur intellegi
posset.
Tres in hoc opere habentur disputationes,
quarum prima
complectitur libros I et II,
altera III et IV,
tertia V.
Primus sermo est in Ciceronis villa Cumana (
cf.
p. 6,25)
inter
Ciceronem et L.
Manlium Torquatum et C.
Valerium Triarium.
Torquatus a Cicerone inducitur praetor designatus (
cf.
p. 65, 33
sqq.),
gessit autem praeturam a. 49,
sermonem igitur hunc Cicero habitum fingit anno 50.
Torquatus is filius
fuit L.
Manli Torquati consulis a. 65,
ab eoque se et in consulatu et in praetura maximo opere esse adiutum Cicero
affirmat (
p.
Sull. 34).
In bello civili Torquatus Pompeium
secutus in Africa periit.
Triarius quoque fuit in partibus
Pompeianis et in bello est mortuus.
Alterum sermonem Cicero habet cum M.
Porcio Catone
in pueri Luculli villa Tusculana (
cf.
p. 89,6
sqq.).
Facit in
eo dicentem Catonem (
p. 120,5
sq.):
cum ego te hac nova
lege videam eodem die accusatori respondere et tribus
horis perorare. Lex ea est Cn.
Pompei a. 52
consulis de
ambitu,
qua constitutum est ut eodem die ab accusatore
duabus horis,
a reo tribus peroraretur.
Habitus igitur esse
sermo fingitur non multo post perlatam hanc legem,
cum-
que Cicero ludis commissis se ex urbe profectum esse dicat
(
p. 89,22),
cogitari tantum potest de anno 52;
insequenti
enim anno primis mensis Maii diebus ille Roma profectus
est in provinciam Ciliciam.
Tertium sermonem Cicero a. 79
Athenis habitum esse
fingit:
ibi enim sex menses cum Antiocho,
veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho,
se fuisse
studiumque philosophiae renovasse dicit in Bruto (315).
Adsunt in sermone praeter Ciceronem ipsum Q.
frater,
L.
Cicero frater patruelis,
T.
Pomponius Atticus,
M.
Pupius
Piso Frugi,
qui totam fere habet disputationem.
Piso consul fuit a. 61
Ciceroni haudquaquam probatus.
Meminit
[p. XIV]
eius Cicero ut Peripatetici perfecti etiam in libris de nat.
deor. (
I 16).
Quo tempore Cicero libros de finibus scripsit,
Piso quoque,
ut reliqui,
quorum in his libris primae sunt
partes,
erat mortuus (
cf.
p.
XII ad Att.
XIII 19, 4).