previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER QUARTUS

1. Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa1 memoriter, ut tam obscura,2 dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; [p. 120] tam enim diligenter, etiam si minus verenam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen3 accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.

Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.

[2] Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere4 contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.

Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.

Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?

Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?

Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit.

Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.

Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,5 nisi iniquum postulo, arbitratu meo.

Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere.

2. [3] Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores,6 Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde [p. 121] eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te7 dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota vestra confligendum puto. [4] qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdemquae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius8 innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus. [5] quarum cum una sit, qua mores conformari9 putantur, differo eam partem, quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.

3. Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos [p. 122] squalidius, illorum vides quam niteat oratio. [6] deinde ea, quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate10 degenda, de philosophia, de capessenda re publica, de11 temperantia de fortitudine hominum non12 spinas13 vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit14 tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. [7] Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt.15 quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata.

At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendi16 igitur17 eos, qui audiunt, vides. quantam rem agas,1819 ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?

Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa,20 quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt [p. 123] esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt quasi21 aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.

4. [8] Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,22 et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est. [9] quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis23 locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus,24 atque ut eorum alterum ab altero ne separemus?25 Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut26 inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta. [10] Cumque duae sint artes, quibus perfecte27 ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, [p. 124] hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem res28 efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars29 tamen est dux certior quam natura. aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.

5. [11] Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi30 utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur. [12] inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis [p. 125] essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et31 eius maximas partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus. [13] quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur32 ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,33 in physicis quidem, Democriteum34 puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis35 eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem36 cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.

6. [14] Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet37 philosophiam et quis38 a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent,39 his verbis tria significari40 Stoici dicunt, unum [p. 126] eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere. [15] alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia41 aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum estquod κατόρθωμα dicebascontingitque42 sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est,43 in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,44 a qua tu quoque ordiebare,45 his prope verbis exponitur:

7. [16] Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi4647 ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, et cum animum infinita48 quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant. [17] Sed cum sapientiam [p. 127] totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret49 ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse50 in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat. [18] Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,51 quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum52 hominum ad53 societatem54 animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut55 diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac56 decore, his initiis, ut ante dixi, [p. 128] et57 seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.

8. [19] Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint,58 an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et59 salvum in suo genere et incolume60 vellet, an quod,61 cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec62 ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem63 de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse. [20] Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri64 investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda. [p. 129] ea denique omni vita, quae in una virtute65 consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant.

9. [21] O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es,66 omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius67 vixerit. haec videlicet est correctio68 philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum69 potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? [22] patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda?70 nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret, “quod eius virtuteautfelicitateposset dicere, si neque virtus [p. 130] in ullo71 nisi in72 sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suis73 verbis significent,74 in eo nihil novetur,75 de76 ipsis rebus nihil mutetur eaedem77 res maneant alio modo. [23] quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas78 anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset79 alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas80 ista verborum.

10. [24] Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te81 dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus.

Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora82 desidero.

A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. [25] sed primum positum sit83 nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, [p. 131] ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio84 naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. [26] hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur85 extremum.

11. Age nunc isti doceant, vel tu potiusquis enim ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivereid est enim vel e virtute vel naturae congruenter viveresummum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint,86 absint a nostra potestate, ipsum denique officium. quaero igitur, quo modo hae87 tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint. [27] quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animusliceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima. [28] cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae [p. 132] sunt in corpore, ut nullo88 modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium89 statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere90 animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. 12. uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est. [29] sed id ne91 cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.

Sin dicit92 obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorum93 exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole,94 quod95 a te dicebatur,96 lucernam adhibere nihil interest aut97 teruncium adicere Croesi pecuniae. [30] quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,98 fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio,99 bonum sit; si [p. 133] autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. [31] hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non100 iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate101 membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille102 sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile,103 ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus,104 quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.

13. [32] Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa105 facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus, [p. 134] quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. quid, de quo nulla106 dissensio est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur,107 quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae autem natura suae primae institutionis oblita est? nulla profecto est,108 quin suam vim retineat a primo ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret? [33] quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum109 illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum est110 ultimum111 Stoicorum. [34] Quid dubitas igitur mutare principia naturae? quid enim dicis112 omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum,113 id non aut ex [p. 135] omnium114 earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;115 non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.

Qualem igitur hominem natura inchoavit? [35] et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? si est116 nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex117 virtute agere;118 rationis enim perfectio est virtus; si est119 nihil nisi corpus, summa erunt120 illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera. 14. [36] nunc de hominis summo bono quaeritur;121 quid igitur122 dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, aliine me existimes contra Stoicos solum dicereeas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo123 loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sitneque enim124 id possum intellegere—, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram125 tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, [p. 136] cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.

[37] Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit126 naturae quaeque progressio. non enim, quod127 facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit.128 semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non129 deserat. [38] itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit.130 Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus131 quam optime se habeat—, sed sic intellegamuslicet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—: si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius132 in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, [p. 137] sed etiam se tuetur; cum autem assumpta133 ratio est,134 tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur. [39] itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum135 inconstantiam non possim.136 naturalem enim appetitionem, quam vocant ὁρμήν, itemque officium, ipsam etiam virtutem tuentem137 volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent.

15. [40] At enim iam dicitis138 virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur139 ad summam. nam siomnino nos140 neglegemus,141 in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus142 neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.143 duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita144 separantur, ut disiuncta145 [p. 138] sint, quo nihil potest esse perversius. [41] Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam146 pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.

Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus147 appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo148 aliud intellegetur149 nisi uti ne quae150 pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere. [42] ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter151 virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret152 ad fines,153 neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.

16. [43] Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret [p. 139] aliquid, quodcumque154 in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a155 natura156 recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea, quae157 ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a158 summa bonorum; quae cum praeponunt,159 ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.

[44] Atque adhuc ea dixi, causa cur160 Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus.

Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.

Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de virtutibus disputare? [45] sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum161 honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum [p. 140] omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos162 nominavi. mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat,163 a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a164 natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis.

17. [46] Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum165 esse, quod honestum sit, tum rursum166 dicitis initia proponi necesse esse apta167 et accommodata naturae, quorum ex selectione168 virtus possit existere. non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid169 adquireret. nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis170 faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur non reperietis. [47] Hoc igitur quaerentes171 omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam [p. 141] revertemini.172 quibus natura iure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti; esse173 enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent,174 ad appetitionem tamen175 rerum esse in iis momenta diceret;176 quasi vero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo bono reverti se ad naturam, ut ex177 ea petant agendi principium, id est officii? [48] non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda,178 sed ab iis et appetitio et actio commovetur.

18. Nunc venio ad tua illa179 brevia, quae consectaria esse dicebas,180 et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum,181 bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est, [49] omne honestum estquis tibi ergo182 istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia183 non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse [p. 142] dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt? [50] iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant,184 quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius:185 quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde186 reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enim187 tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id188 esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes,189 illorum scilicet, non tuum,190 gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit191 sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. [51] dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit192 virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,193 praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit194 gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum [p. 143] gloriosas. 19. [52] vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent.

Equidem in omnibus istis conclusionibus195 hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus196 et acutis auditis de sententia decedere? nam cum expectant197 et avent198 audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere,199 molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat. [53] tu autem negas200 fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur.

Et ais,201 si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor202 an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexasic enim aiebas—, tamen persequi non debemus,203 si a falsis principiis profecta congruunt204 ipsa sibi et a proposito non aberrant. [54] in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, [p. 144] quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse205 dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e206 quibus haec nata sunt, vera esse non possint. [55] docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.207 quae sequuntur igitur? omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.208 sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res,209 quas Zeno exaequaret, nihil interesset.

20. [56] Postea tuus ille Poenulusscis enim Citieos,210 clientes tuos, e211 Phoenica profectos—, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus,212 concessit, ut haberentur aestimabiles213 et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum [p. 145] Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata214 autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi. [57] hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat215 idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse216 bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.217218 quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud,219 non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,220 quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est,221 ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus. [58] num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.

21. Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque222 sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe [p. 146] iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt. [59] omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri223 posse, non faciles illas quidem res nec contemnendas224quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis225 partem maximam positam beate aut secus vivendi. [60] Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam solam, quae cum virtute degatur.

22. Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, [p. 147] ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et226 vel227 Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum228 re concinebat,229 verbis discrepare?230 [61] quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? “Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis ea231 tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata,232 praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis233 genera, status, mutationes, leges etiam et234 instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento235 est, et qua te audimus236 valere plurimum,237 quantum tibi ex monumentis238 nostris addidisses!” Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris responderes?

[62] Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, [p. 148] ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi.

23. Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum239 acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandumneque tamen pluris240 quam illis videtur, qui illud non dubitant241 bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint,242 eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonusmultis modisesset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo, [63] exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo,243 non quo beatior ea244 vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.

Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse245 miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines246 sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam247 sapientiam essent consecuti. [64] atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.248 quis enim ignorat, si plures [p. 149] ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam249 adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi250 sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum251 animo ac252 Phalarim fuisse? 24. [65] ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,253 ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes254 acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;255 hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.256 Gracchum patrem non beatiorem fuisse257 quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiensquis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat. [66] conferam avum258 tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui [p. 150] illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in259 iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum. [67] vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo260 utantur261 homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere262 possunt, earum etiam contrariorum263264 summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum265 bonum dicitis, ecquaenam possit fieri266 accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere. [68] itaque267 rursus268 eadem ratione, qua sum paulo ante269 usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens270 sit, non posse esse verum.

25. Quae est igitur causa istarum angustiarum?271 gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum [p. 151] negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae',272 ut ait Accius,273malitiaenatae sunt. [69] quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu274 omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus275 sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his276 angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis. [70] Quid Zeno? Portenta haec277 esse dicit,278 neque ea ratione ullo modo posse vivi; se279 dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. idem adhuc; [71] audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—At280 modo dixeras nihil in istis281 rebus282 esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. [p. 152]26. [72] Quis istud, quaeso,283 nesciebat? verum audiamus.— Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece προηγμένα, Latine autem productased praeposita284 aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet,285 reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala.

Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere,286 re287 dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?288 cur igitur, cum de re conveniat, non malumus289 usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra290 naturam esse quam si malum dixero. [73] Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco291 Stoicos irridebat: “Quid enim?” aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae [p. 153] rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere292 expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,293 et, quae bona negarentur ab eo esse294 et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a295 nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt.

27. [74] Nam ex eisdem verborum praestrigiis296 et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, stultos omnia contraria,297 quos etiam insanos esse vultis. haec παράδοξα illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,298 ut isdem his de299300 rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria. [75] —Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi301 nulla earum non ita contenta302 nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio [p. 154] igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. [76] Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil303 pertinere! itaque aurum paleamne304 portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique305 artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem modo paria306 peccata sunt.

28. [77] Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua307 illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut [78] maiora sint aut minora! Itaqueiam enim concludatur oratiohoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum [p. 155] accommodatarum308 a natura profectam? ita cum309 ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus. [79] quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus; [80] verum hoc idem310 saepe faciamus.311

Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi312 quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari.

Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus.

Quae cum essent dicta, discessimus.

1 ut tam multa BE vitam multa AR in tam multa NV

2 ut tam obscura Mdv. vitam obscura BER in tam obscura ANV

3 sed tamen sed tam Dav. sed tamen tam Lamb.

4 soleo temere dett. sole te temere A sole temere BE solere temere RV, N (re temere in ras., in qua post prius re cognoscitur e)

5 quidque visum fuerit sive occurrerit Mdv., cf. F. Leo ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq.

6 auditores Platonis BE

7 a te ed. princ. Rom. ante

8 insitam quandam vel potius dett. insitamque quandam velut (etiam A, velud BEN) potius (pocius) (insitam quasi quandam cod. Glogav.

9 confirmari ('emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.

10 add. Mdv.

11 del. Mdv.

12 non Mdv. de

13 spinis RNV

14 effecit edd. efficit

15 add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99

16 incendi ABERN1 incendit N2V

17 igitur ergo BE

18 quantam rem agas = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet cet.

19 agat (t ab alt. m. in ras.) N

20 ista ipsa p. 118, 29 sqq.

21 pungunt enim quasi BE

22 habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V

23 plurimis ABENV pluribus R

24 add. dett.

25 add. Lamb.

26 aut Se. sunt ABER om. NV

27 perfectā B perfecta E

28 res om. A ars Mdv.

29 ars res R

30 qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N

31 et etiam A

32 sumentur R

33 Epicurum edd. epicurorum

34 Democriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.

35 de plurimis P. Man. e plurimis

36 idem Ern. item

37 del. Bentl., Ern.

38 quis ARV quid (d ab alt. m. in ras.) N qui BE

39 dixissent edd. dixisset

40 significari BE significare

41 omnia media BE

42 contigitque AV

43 est virtus BE

44 nature N (e ab alt. m. in ras.), V natura

45 ordiebare p. 93, 25 sqq.

46 quaest viden A In his syllabis desinit A additis verbis Multa desunt

47 videndi N

48 add. Lamb.

49 add. Mdv.

50 inesse R in esse NV esse BE

51 occultorum R

52 coniunctionum RNV coniunctium (coniunctiu pro coniunctium = coniunctionum) BE

53 ad R et B ac ENV

54 societatem R societatum BENV cf. III 66 inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus et p. 128, 15 sq., ubi de cognitione rerum respicit ad p. 127,23 (erat insitus menti cognitionis amor) et de coniunctione generis humani ad p. 127, 26 sq. (coniunctionum hominum ad societatem)

55 aut RN2 ut BEN1V

56 ac BER et NV

57 et V om. BERN (ad initiis, ut ante dixi, et seminibus cf. p. 127, 14 et 9

58 dixerunt RV

59 et (post genere) cod. Leid. Madvigii, om. BERNV

60 incolume cod. Leid. Madvigii incolumē BE incolum
typography RN incolumemque V (et incolume = p. 126, 22 ut et salva sit; et salvum in suo genere = 126, 23 et in genere conservetur suo)

61 quod add. Dav.

62 hec V hac

63 eisdem RNV hisdem BE

64 veri (corr., ut videtur, ex vere) N vere BEV vero R

65 virtute una BE

66 complexus es p. 107, 17-30

67 beatius dett. beatus

68 correctio V correptio

69 nullum habere BE

70 fugienda cod. Leidens. Madvigii; facienda

71 ullo edit. princ. Rom. nullo

72 in V om. BERN

73 suis N2V sui

74 significant C. L. Kayser in Bai. ed. min.

75 novetur P. Faber movetur

76 del. P. Man.

77 eedem V adem B eadem ERN

78 bona (ante dicas) NV bonam

79 inesset RV in esset N esset BE

80 inanitas BEV inmanitas RN

81 a te dett. antea BE at ea R ad ea N om. V

82 a te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (om. a te) BE

83 positum sit primum BE

84 apetitio N2 petitio

85 videbatur Wes. apud Mdv.; videatur

86 secundum naturam cum sint BE cum secundum naturam sint N2 secundum naturam sint (om. cum) RN1V

87 hae hec BE hee RV ee N

88 ut nullo et nullo BE

89 animantium BE animāτ R ani- mantis NV

90 excellere BER excelleret NV

91 ne id BE

92 dicit etiam BE

93 eorum P. Man. earum

94 sole V solem

95 quod qui BE

96 dicebatur p. 106, 17sqq.

97 aut RN ut BE A V

98 fit R Mdv. sit

99 ad iucundum accessio Lamb. ad iocundum accessionem RN1 ad iocundi accessionem N2V ad iocundam accessionem BE

100 non dett., om. BERNV

101 pravitate R. Bentl. (ad Tusc. III 1); gravitate

102 ille RNV om. BE

103 difficile illud BE

104 quaerimus ed. princ. Romana; quaeremus (quer.)

105 aliquae summa aliqua e summa BERN aliqua summa V

106 nulla BE multa RNV

107 referrentur E referentur B re- feruntur RNV

108 add. Mdv. (nulla est profecto Gz. est nulla profecto Bai.

109 naturarum dett. naturale

110 est Mdv. esset

111 ultimum BN2V ultimi ERN1

112 dicis BERN om. V

113 appetendarum V appetendum BER appeten- tium N

114 omni BE

115 similis est sapientia BE

116 si est Se. sic (pro si ē) BE sit RN1V si N1 eo gen. neutr.

117 ex e R

118 agere BE R vitam augere NV

119 si est Se. sic BE sit RNV

120 erunt erit N esset V

121 queritur bono BE

122 igitur BERNV

123 inanimo aliquo Mdv. in animali quo B in annali quo E animali quo R inanimali quo N inanimato aliquo V

124 enim om. BER

125 dextram RN

126 iter sit N inter sit V intersit BE interfit R

127 non enim quod RNV quod (om. non enim) BE

128 perduxit Mdv. perduxerit

129 non ne R

130 relinquit NV

131 omnibus partibus suis BE

132 melius esse BE

133 autem hijs assumpta N

134 est ratio BE

135 istorum Wes. apud Mdv. eorum

136 possim marg. ed. Cratandr. possum BE possimus RNV

137 tuentem om. BE (cf. p. 136, 33 sqq. et p. 138, 4 sqq. 11 expetamus Bai. ea petamus BEV ea p
typographyutamus R earum petamus N1 earum apetamus N2

138 iam dicitis R nam dicitis BEN1V natura (comp. scr.) dicitis N2 nam dicitis Mdv. (an fuit at enimuero dicitis? ua pro uo)

139 referentem R

140 'potest ad hanc formam scriptum fuisse: omnino omnia praeter animos negl. aut similem' Mdv.

141 neglegemus Lamb. negligemus R negligimus BENV

142 negligemus B intelligemus E negligimus RNV

143 aberrabimus NV aberravimus

144 ita P.Man. ista

145 disiuncta RNV se- iuncta BE

146 ad summam A.Man.(?); ad summum (assummum V)

147 coeptus ceptus RN conceptus V

148 ergo g
typography (= igitur) R

149 intelligetur dett. intelligeretur

150 uti ne quae ut ineque BER ut eque NV

151 praeter RV propter BEN

152 permanaret edd. permaneret BERN perveniret V

153 finem NV

154 quodcumque (ante in) N quod cuique BEV cuique R

155 a N2 (in ras. in fine versus), om. BERV

156 natura (in marg. ad initium versus add.) N2

157 que (
typographyq B) et ad BE

158 a (post et) om. BE

159 praeponunt A. (?) Man. proponunt

160 cur N2 in ras., cum BERV. Recte interpr. C. F. W. Mue.: Quae adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset

161 bonum solum BERNV

162 modo quos BERNV

163 acceperat V accederat R ac- cederet BE concederat N

164 a N2V om. BERN1

165 bonum solum BERV solum bonum N

166 rursus RV

167 esse apta NV est acta BER

168 ex selectione Ald. nepos, ex electione RN exelectione BEV

169 aliquod BE

170 iis edd. his

171 quaerentes (queretes cod. Spir.) Gz. queritis

172 revertemini N revertimini

173 peti esse N2V petiisse RN1 peciisse BE

174 cetera haberent Brem. (ceterae res haberent Dav.) ea res haberet BER

175 tamen Dav. autem BER

176 et cum ad ... momenta diceret (v. 13) om. NV

177 ex BE ab

178 petenda appetenda dett.

179 tua illa BENV illa tua R cf. p. 62, 14

180 dicebas p. 98, 21

181 autem honestum autem omne honestum dett.

182 tibi ergo RNV cf. p. 31, 18; 43, 20; igitur tibi BE

183 illa natura familia R

184 adiungunt BE

185 add. Kayser apud Bai.2

186 deinde N dein (= deinde) V dein BE

187 modo enim BNV enim modo E

188 id laudabile ... expetendum sit id (v. 15) om. R

189 hebes RB habes ENV

190 non tuum Mdv. non tum BER nominum N (ab alt. m. radendo et corrigendo effectum), V

191 (18 quod non possit = nec id posse cf. p. 99,5

192 (25 poterit, sc. non Polemo, sed qui virtute una praeditus est, caret ceteris)

193 concedetur Se. concedet

194 possit iure BE

195 conclusionibus istis B (non istis conclusionibus istis), E

196 te ut ais delectant brevibus edit. Ascens. tu ut ais (ars V) brevibus delectant (delectari N2)

197 expectant 'alii' in mary. Lamb. secondd. Mdv.); ea spectant

198 avent A. Man. habent

199 dolere BE dolore R dolorem NV

200 negas p. 99, 12 sqq.

201 ais, 25 aiebas p. 118, 22 sqq.

202 videor litteram BE

203 debeamus BE

204 congruunt Ascens. congruenti BER congruent N congruerunt V

205 bonum esse RN esse bonum BE bonum V

206 ilia e N2 ille BER illa N1V

207 tolluntur BE tollantur

208 probabantur Grut. probantur

209 add. Se.

210 Citieos Gz.
typographycum Mar- so
typography,
Citiaeos edd.; cicius BEN1 pitius R citius N2V

211 e P. Man. a Phoenica Camer. poenica BE poetica RNV

212 ducimus RN1V dicimus BEN2

213 aestimabiles 0. Heinius (Fleckeis. ann. phil. XCIII 1866 p. 245); apte habiles

214 partim autem peccata BE

215 sentiebat edd. sentiebant (sencieb.)

216 ipse ipe (ē ex corr. in ras.) N ipsa

217 quam illi ... dicebant (v. 11) om. E

218 dicebant esse B

219 aliud quoque BE

220 hijs rebus omnibus BE

221 est (post danda) om. BE

222 quoque P. Man. quaque

223 opteri obteri A. Man., marg. Crat.; optari RNV aptari BE

224 add. Camerarius

225 iis C. F. W. Mue. his

226 et om. BE

227 vel (prius) om. RV uulpurronem N (puncta ab alt. m.

228 quibus|cum N quibus cum V quibus eum R cum (om. quibus) BE cum quibus Non.

229 re concinebat N1V reconcinebat R recontinebat BE re concinebatur Non. re conveniebat N2

230 cum iis ... discrepare Non. p. 43

231 ea NV eas R illa BE

232 add. Lamb.

233 rectionis Mdv. rectiones BERN rectores V

234 leges etiam et ERN leges et etiam B et etiam leges et V

235 maximo ornamento RV maximo e ornamento B maximo cornamento E maxime (e ex corr. m. alt.) ornamento N

236 audivimus RV

237 et qua te ... plurimum om. N

238 monimentis RV

239 cum BN tum ERV

240 pluris N2 plures

241 del. Gz.

242 crediderunt RNV

243 seligendo edd. se legendo

244 ea V ex

245 esse om. BE

246 add. Se.

247 illam perfectam BE

248 proferebas p. 107, 23 sqq.

249 aquam iam BE

250 dispecturi NV despecturi

251 caecum ceco R

252 ac RNV et BE

253 dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE

254 hebes NV habes BER

255 senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V

256 censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE

257 'Aldus primus addidisse videtur' Mdv.

258 avum BE autem avum N avū aut R avum autem V

259 in E om. BRNV

260 at quo RN2a quo N2 ad quod BEV

261 utantur Lamb. utuntur BENV uta|entur (tertia litt. utrum a an u sit discerni nequit) R

262 summa ecrescere BE summa crescere R

263 summae ... contrariorum om. N

264 contrariorum Lamb. contrariarum BEV contrarium R

265 del. Lamb.

266 fieri possit BE

267 itaque atque BE

268 rursus cod. Glogav. usus BERN1V usi N2

269 paulo ante p. 144,5-14

270 id consequens (d ex corr. alt. m.) N inconsequens BER consequens V

271 illarum BE

272 fallaciloquae P. Man. fallaci loquele BE facili loquele RN fa- cili al' fallaci loquele V fallaciloquentiae Non. p. 113

273 accius BRN actius E acrius V

274 dilectu RV delectu N delecto BE

275 add. Mdv.

276 his istis BE

277 haec om. BE

278 dicis BE

279 se Mdv. sed

280 At N2 ac

281 istis his V

282 rebus om. BE

283 quaeso Man., Lamb.; quasi

284 proposita RNV

285 si libet BE, N (libet ab alt. m. in ras.); si lilibet R scilicet V

286 concinere C. F. W. Mue. consistere

287 re N2 om. BERN1V

288 discrepare BE disceptare

289 malimus NV

290 perpessu et contra perpessi contra BE

291 loco modo BE

292 magno opere N

293 disputabat R2N2 disputabant

294 ab eo esse BERNV

295 a om. RNV

296 praestrigiis BEN praestigiis

297 add. hoc loco Mdv., post contraria Morel.

298 Jocabor N locabor RB locabar E letabor V

299 his de edd. is de ER

300 ijs de V de B om. N

301 nisi Se. si

302 add. Se.

303 nil om. R

304 paleamne V paleam ne RN paleamve BE

305 qui cuique cuicumque Mdv.

306 quidem modo paria Lamb. modo paria quidem

307 qua BE quam

308 accomodatarum N2V accomodarum RN1 accommodare BE

309 add. P. Man.

310 idem quidem NV

311 faciamus sepe BE

312 nisi cod. Glogau., P. Man. ni BEN in R vi V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: