previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XV

[15arg] De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.


CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. [2] Unde haec ferme sunt, quae commeminimus: [3] Equo Dialem flaminem vehi religio est; [4] item religio est 1classem procinctamextra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur? [5] item iurare Dialem fas numquam est; [6] item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est. [7] Ignem eflaminia,” id est flaminis [p. 250] Dialis domo, nisi 2 sacrum efferri ius non est; [8] vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti. [9] Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet; [10] si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. [11] Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. [12] Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. [13] Propagines e vitibus altius praetentas non succedit. [14] Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. [15] Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. [16] Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est; [17] sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, [18] Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.

[19] Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. [20] Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit. [21] Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. [22] Uxorem si [p. 252] amisit, flamonio decedit. [23] Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. [24] Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; [25] funus tamen exequi non est religio. [26] Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare, [27] veluti est quod venenato operitur [28] et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, [29] nisi 3 quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, [30] cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.

[31] Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: “Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.” [32] Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: (“Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat.”

[p. 254]

1 item ... est, added by Hertz.

2 nisi in, Lipsius.

3 nisi, added by Scaliger.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (20 total)
  • Cross-references to this page (16):
    • Harper's, Apex
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRICULTU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), APEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGE´I
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DIVO´RTIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FLAMEN
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEMU´RIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX SACRO´RUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCALAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VESTA´LES
    • Smith's Bio, Pictor
    • Smith's Bio, Pictor
    • Smith's Bio, Sabi'nus, Massu'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: