XXVII
[27arg] Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni. [2] Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. [3] Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli 1 aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. [4] Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. [5] M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum [p. 292] altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.