previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER OCTAVUS 1


I

HESTERNA nocturectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII. Tabulisnoxpronoctudixerunt.


II

QUAE mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.


III

QUAE in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantem.

Et adsiduo oscitantem vidit, atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.

[p. 144]


IV

QUOD Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rein non satis exploratam pro comperta posuerit.


V

QUID illud sit, quod Vergiliuscaelum stare pulvere,” et quod Luciliuspectus sentibus staredixit.


VI

CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.


VII

Ex Aristotelis libro, qui περὶ μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

[p. 146]


VIII

QUID mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.


IX

QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.


X

QUALIS mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

halophantam mendaeem velit.


XI

QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.


XII

QUID significet in veterum libris scriptumplerique omnes”; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.

[p. 148]


XIII

Cupsones,” quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.


XIV

LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.


XV

QUIBUS modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.

Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.

1 Except for one or two brief and doubtful fragments only the chapterheadings of Book VIII are preserved, and that only in the late and inferior manuscripts (ς).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: