In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.