previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



L. Sulla, quem neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit uictorias, Scipionem se populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentauit,—egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauitquattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica uilla, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis humi corpora prostrauissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saeuire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi ciues propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum caedibus uirorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non uultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita priuauit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia narrare uideor: at ille etiam M. Plaetorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactauit, nouus punitor misericordiae, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putauit!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: