Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei montis gloriam minuo, uerum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum monumenta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida uirtus nascitur magis quam fingitur: 8
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.