Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Iam C. Marius † maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.