Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (2 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(2):
- Lewis & Short, quă-propter
- Lewis & Short, rŏgātĭo
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences