Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit.
Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.
Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistrae manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.