L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres—adeo blando uteris imperio—supplicium honori praetulit.