previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepit, animaduertit neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire.


Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum aduersus delictum serui uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis mereretur.

Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.


Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.


Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amnestian uocant, concussum et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.


Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut grauem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque potius uehementer ab aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptauit.


Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in eo opprimendo posset admonuit.


Huius uiri mentio subicit ut de septem sapientium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione euerriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia est, illis piscium se capturam uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his uerbis:

τίς σοφίᾳ πρῶτος πάντων; τούτῳ τρίποδ᾽ αὐδῶ. tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.


Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, qui cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.


Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: