Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here


1. vaticinum de Gallo et Aquila 1543

Galle, quid insanis? Quid contra Numina pugnas?
Quid tentas aquilam laedere, Galle ferox?
Desine Galle istuc, meque auscultato monentem,
Nec propriam demens quaerito pernitiem.
5Nam (tibi praedico vates) si temnere pergis
Et dominam irritas sollicitare tuam,
Ipsa tibi (praedico inquam) alto e vertice evulsam
Eripiet cristam, deicietque solo.
Ipsa tibi extracta toto de corpore plumas
10Et caudam, atque alas auferet ungue potens;
Eximet et saeva illa tibi calcaria, multos
Quis graviter vexans pungere Galle soles.
Ipsa etiam exectos tollet misero tibi testes
Proque fero Gallo tu mihi capus eris,
15Quin praefocato, haud parcens tibi gutture vocem
Sic premet ut mihi non inde molesta siet.
Denique ut antiquum, tua quae fiduciam nidum
Diripiens prorsum in frusta minuta dabit.
Et tandem toto discerpto corpore totum
20Te lacerum indignans praecipitabit humi.
Atque ita qui dudum petulans ingente tumultus
Omnia turbabas omnia concutiens,
Nunc miser haud aliud quidquam nisi vile cadaver,
Et vulgo tantum fabula, nullus eris.
25Et te praemonui, Galle, insensate futuri
Exitii: soleo dicere vera, cave.


2. Pasquillus Romanus in novos Mamaluchos Turcogallos

Ante hac Christaton sancto se nomine Gallus
Iactabat, multa religione pius,
At nunc Tartareis coniunctus foedere Turcis,
Non est Christatos, sed bene Turcatos.


3.

Dum Christum coleret sincero pectore Gallus,
Inter Christicolas maximus unus erat.
At Christum abiurans, dum ad Turcica vertitur arma,
Nunc Mamaluchorum maximus unus erit.


4.

Gallorum Princeps Rex dicier ante solebat,
Cum illi pro magno numine Christus erat.
Nunc Christo abiecto cum ad Turcam deficit illum
Iure voces Bassan, Turca superbe, tuum.
5Ni igitur nullum iactes tibi Gallia Regem,
Pro Rege immanem, Gallia, Bassan habes.


5.

Liliger est Gallus, sed Turca est luniger, ambo
Uni estis, voti estis utrique pares.
Ambo hostes estis Christi, ambo ergo este nefando
Impiae amicitiae foedere Lunigeri.


6.

Lilia fert Gallus, fert Turca insignia Lunas
Et Turcam et Gallum continet una fides.
Gallica iam in Scithicas vertantur Lilia Lunas:
Conveniunt unis unica signa animis.


7.

Ethnicus ut fueras, primum tibi, Galle, ferebas
Bufonum in clypeo corpora bina tuo.
Ut vero dominum cepisti agnoscere Christum,
Accipio (ut perhibent) lilia trina polo.
5Porro ut iam adversus tentas bella impia Christum,
Cum Thurcis Christum perfide Galle negas.
Iure tibi in turpes vertantur lilia rursum
Bufones: pudeat te, impie Galle, tui.


8.

Cum te Turca vocat, Galle insulsissime, fratrem
Tuque illum fratrem perfide Galle voces,
Cur sanctum Christi tu audes praetexere nomen,
Cur gestas Christi Galle superbe crucem.
5Abice Galle crucem; pro qua tibi sumito Lunas,
Sumito Bufones, Turcica signa, tuos.
Pro Christo posthac tibi sit Mahometus in ore,
Nil tibi cum Christo, quem, impie Galle, negas.


9.

Galla fides antehac fuit irreprensibilis, at nunc
Nil est futilius, perfidiusque, nihil.
Nil iam praeclarum firmo nisi pectore Gallus
Et fraude et turpi proditione facit.
5Turcica cum Gallo, est cum graeca punica, iamque
Quatuor eae (aeternum dedecus) una fides.


10.

Tale chimera malum non spirat iudice Christo,
Non ut in ore bovum grex ferus ignivomum,
Tota etiam Lemnos, nec foedis ventibus Harpe
Aut Philotecti vulnera dira pedis,
5Impie quot vincis numeris, o Galle, chimeras,
Putores, Tauros, Lemniades volucres.


11.

Pingere difficile est animum, depingere corpus
Hoc facile est; in te sunt tamen ambo secus,
Nam pravos animi mores natura revelans
Fecit, ut emineant undique perspicui.
5Sed Fidei portenta tuae fallacia verba
Quis pingat, Galle? Haec cernere nemo velit.


12. In Fontem Lazzachi in urbem Utineam | deductum anno 1543 Nicolao de Ponte Praeside

Huius Nimpha loci seu per nemora ista vagaris,
Sive hic sub blando gurgite mersa iaces;
Hunc haedum Coridon tibi raptum de grege mactat
Atque pio gelidas sanguine tingit aquas,
5Ut mox Lazzachi praeceps de colle voluta
Per medium densi desilias populi.


13. aliud

Praeside sub Ponte hunc fontem duximus, hauri
Hospes aquam, et Pontem devenerare satur.


14. aliud

Ponticus hunc Fontem Lazianis duxit ab antris
Praeses, et hic statuit nobiliore loco.


15. aliud

Arcem auxit, Fontem traxit Pons Praeses in urbem,
Forma illam ut iustis legibus iustituens.


16. aliud

Arx sublimem animum, purus Fons indicat esse
In puro puram pectore iustitiam.


17. aliud eiusdem

Certatim canite Utini Poetae
Tam blandum resonant, nec infacetum
Vestra carmina, gestiens sequatur
Ut vos per latebras vocata Nais.


18. aliud ad Pontem Praesidem

Qualis Threicia quondam testudine vates
Dicitur immites perdomuisse feras,
Qualis et Anphion convulsas montibus ornos
Traxit et arguto grandia saxa sono,
5Talem haec te regio nutu maiore gerentem
Vidit Obelisco, Pontice digne sacro.
Dum Fons urbem intrat, dum mersa paludibus ultro
Errigitur moles, surgit et Arcis opus.


19. aliud

Nominis esse facit te littera prima potentem,
Optimum at altera, te tertia nobilitat,
Ultima quod sapias signat vox aspera sortem,
Teque tui similem syllaba sola virum.


20. catena disticorum similiter desinentium | et incipientium in eodem sensu

Arcis opus, Fontisque novi mirabile saxum,
Maxima sunt animi Pons monumenta tui;
Sunt monumenta tui non ultima Pontice saxum, arx,
Fonsque per occultas ductus ab arte vias,
5Ductus ab arte vias Fons hic per inexcogitatas,
Arx, moles, laus sunt, Pontice, summa tibi.
Pontice, summa tibi laus est et gloria tracta
Moles, ductus Fons, arx operosa manu;
Arx operosa manu, deductus Fons et in urbem
10Et moles tibi, Pons, nomen in astra ferunt.
Nomen in astra ferunt tibi Pons, arx Pontica, moles
Pontica, Fons puris Ponticus auctus aquis.


21. ad Pontem Praesidem

Si te non alio tua, Pontice, fama vocaret
Et regeres Populos hac regione diu,
Tiliaventeis olim intra moenia laeti
Aut Lidrae placidis ablueremur aquis.
5Tanta tuis dono coelesti gratia ceptis
Influit, arx testis, Fonsque subirriguus.


22. de speculi inventione Alexandri Paulini

Humanae hic species vitae sub imagine vera
Veraque miranti redditur effigies.
Non quia mentito mulier fucata colore
Decipiat sensus insidiosa viri,
5Deleat aut rugae, seu tollat vertice canos,
Splendeat aut positis in statione comis,
Non quia vir molli redimitus tempora nardo
Molliat ornatu pectora femineo:
Inventum hoc natura dedit, sed cernere veram
10Quilibet ipse sui possit ut effigiem.


23. Nymphae

Nomine digna tuo genitoribus orta beatis
Moribus, ingenio, et sorte beata tua,
Consortem simili facturaque prole beatum,
Quamcumque ornans prole beata domum,
5Non alio proprius potuisses Nympha vocari,
Nomine quam quod habes nomine digna tuo.


24. preces in coniugio

Unus, et in solo Trinus, et unus idem,
Principio fineque carens; qui haec ima per alta
Digeris immobilisque ordine cuncta moves,
Si tibi quae quondam spolium mortale gerenti
5Extat adhuc populi maxima cura tui,
Huc ades et magnis praesens allabere ceptis
Omniaque haec dono numinis exple tui.
Da, Pater, hoc multos felix properare per annos,
Coniugium et semper mutuus adsit amor.


25. in obitu nob. domini Petri de Castello

Debita pro meritis si dantur praemia coelo,
Excelsum dederunt huic benefacta gradum.
Iustitia et pietate, fideque insignis et alto
Consilio similem progenuit sobolem.


26. in idem inversa

Progenuit sobolem similem sibi, consilioque
Et pietate, fide et iustitia viguit.
Unde gradu summo coelo hunc bene facta locarunt,
Si dat pro meritis praemia digna deus.


27. ad Franciscum Robortellum virum dissertissimum

Ex abitu quarta celer huc est luce reversus,
Ad sextam et schedulas rhedarius attulit isthinc,
Quis dabitur paucis responsum, idque ordine primum
Omnia purgavi Phariento, protinus ille
5Ut decet ingenuum, et clara de stirpe creatum,
Sit licet et tenui victu, nec splendeat usu,
Egregio tamen hoc animo: quo longius isset,
Gratius hoc nobis, inquit, foret, anne putabas
Parvi pluris equum pretii quam commoda tanti.
10Tam bene de musis meriti, et nostrate iuventa
Me fecisse viri? Pereat vel quidquid equorum
Est usquam potius - sed contra sutor, ut illis
Sordidus est animus, qui tractant vilia, primo
Saevire, inflari, tragicas extollere voces,
15In ius velle vocare, satis vix omne videri,
Quod pretium secum isthinc auriga ipse tulisset.
Mox ulli lenita est blando et deferbuit ira
Alloquio (nam ad me clamari tum venit uterque
Arbitrum ut), hic factus de saevo mitior ultro
20Rursum equum, ut bonus obtulit, ac redeuntibus isthinc
Omnia pollicitus, quae magno parvus amico,
Seque potestati summisit ad omnia nostrae
Et qua iussisti contentus stipe recessit;
Sic tibi devinti quis tu debere putaras
25Denique conveni, quos tu salvere iubebas;
Ambo non grates modo, sed tibi more salutem,
Alter discessu moeret, quod parcius aequo
Sit de te meritus, contra laetatur et alter
Scilicet expectans reditum felicibus auris;
30Obsecrat interea is, teque obtestatur, ut isthic
Novit etiam quam tu valeas isthic et ubique
Se qualem expertum commendet gratia facto,
Summa rependetur patriam et devinxeris urbem,
Crede, etiam id nobis hunc quo vis munere dignum,
35Candidum, amicum, sincerae fideique, bonumque,
Tu melius quam sit doctus suis, quamque peritus
Scribere quae libeat; nova nulla hic praeter id unum,
Libra quod aestivae pendens in verginis ora
Scorpium ut effugiat nunc demum retulit horam,
40Decocto hinc fervens ardet vindemia musto.
Tu quid agas isthic est nobis, optime, curae,
Quandoquidem et tu curas nostra, minoris amici,
Doctrina, et censu, et non inferioris amore,
Nam modo ne aspectu Patriae capiare veremur;
45Te modo ne veterum remoretur gratia amicum
Villave, seu saltus, et amoeni copia ruris.
Quod si fit; tantae quis digna pondera molis
Sustineat? Pubem quis totius instruat orbis?
Da veniam qui fido animo tibi consulit, et si
50Pleno corde sapis per te, et tibi consulis ipse
Protinus Euganeas sedes Antenoris urbem
Haud lento repetas cursu - fac meta viarum
Et portus, requiesque tuae sint illa senectae,
Nec genus exilii dicas, me iudice, Regum,
55Promere communes, et posteritatis in usus
Abdita, et illustri versari in luce virorum,
Gentibus unde tuum vigeat per secula nomen,
Ad superos tibi sint et praemia parta laborum.


28. clarissimo Laurentio Malipetro Coneglani | Praetori ac magistratibus urbis et consilio

Ut me supplicibus mandare petita libellis
Consiliumque meum iusti, clarissime Praeses,
Illustris referens plusquam regale senatus,
Malipetre, decus Venetum, parere subinde
5Constitui, et gravibus curis morboque recenti
Vix licet ingenii valeant subsistere vires,
Propositum tamen oblatum ratione modoque
Subnixum, ut potero, ostendam, inde obiecta refellam,
Crimineque exsolvam me ficto liber ob omni,
10Ut liceat recta tibi singula pendere lance,
Communemque usum, et communia commoda cures
Nostraque consiliique huius cogiensis, et urbis,
Non tamen id circo praes liber nexibus esto.
Stetur promistis et publica scripta probentur,
15Nostra putans igitur mentis collectus in Arcem,
Elapsi repetens animo cursumque futuri
Temporis annectens praesenti rectius, hinc nos
Cedere conieci, quam velle extrema manere,
Dum paulum quiddam, quod damna resarciat, una et
20Temporis amissi iacturam, detur egenti
Prae manibus, quod iam numerosa prole gravatum,
Aereque grandi alieno oppressum, et nomina parent,
Sublevet, extrema ne perditus ipse ruina
Invitus patrios doleam liquisse penates
25Pollicitis florens, studiis, aetate, lucello,
Quod tamen in populi hic communia commoda cedat,
Quandoquidem nostram consumit ab usus opellam
Iudicii culpa vulgique errore vagantis,
Nam si dimidio mercedis publica nunc res
30Exoneretur, erit tanto locupletior ipsa,
Quod tamen exemplo, et ratione probabile facta est.
Quod vero obiicitur non vere munere nostro
Officioque docendi non potuisse vel aegre
Non fecisse satis paries et scrinia testis,
35Quosque prius docui celebres testantur alumni
Qui et Patavi sedes, patrios celebrantque Penates,
Si quos hic alui, pudeat modo vera fateri.
Gnatis parco meis, inscripta, volumina nobis
Publica Durantis Castri testantur in Umbris,
40Nos quibus errantes revocant, operamque reposcunt,
Quintus ab undecimo, ut legere est, nunc volvitur annus.
Quid? Cum accerserunt me huc nomine publico et aere,
Nonne prius docti quali nos dogmate, quali
Nos methodo utamur? Quin singula quaeque probavit
45Venimus ut quae ergo voces, quae verba seruntur?
Quod si qui strepitus puerum, clamorve furentum
Interdum auditi retinent dum prandia festum,
Consulto id factum est ab iniqua mente malignis,
Quo vobis odium pariant nostri invidiamque
50Litteratorum mire genus omne perosis.
Sed quid? Deprehensi num solvunt illico poenas?
Certatim insidias moliuntur, ut urbe repellar
Ut si furatum nummos, fiscumque venissem
Non accersitus, Patria vi denique raptus,
55Nec tulerim aestivum semper pondusque dierum,
Tanta sitis nummi vexat mortalia corda
Quod gnati officium dicunt operamque negatam.
Illa quidem non est spatio hanc maiore bienni
Pollicitus, fecit, quod se promiserat esse
60Facturum; post hunc itidem alter munus obivit
Quamquam pro numero discentum nullius umquam

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: