previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


100. ad Iacobum Campegium, | summi Pontificis apud Venetos oratorem

Maxime Campegi quo Felsina gaudet alumno,
Pontificis Veneta qui geris Urbe vices,
Paulinus senior, miserabilis, indigus, orbus
Coniuge quae gnati pressa dolore obiit
5Et mihi tres liquit, carissima pignora, natas,
Annis quae exanimant pectora, nubilibus.
Natalique solo digressus et arte relicta
Multis frugifera, quae mihi census erat,
Ad te confugio supplex, ceu numen adorans,
10Imploroque tuam, quae mihi certa, fidem,
Aedibus ut clausum, atque astrictum compede sacra,
Iam multo gnatum tempore restituas.
Ille etenim testor Coelum, quocumque vocares
Iussa sequi accinctus, si licuisset, erat
15Et luit indignas non ullo crimine poenas,
Aegram animam per mala multa trahens.
Nec Musa ut prius aut studio solatur amico
Languentem cura sollicitumque animo,
Et miser ante diem sparsit iuvenilibus annis
20Intempestiva tempora canitie,
At non mercedem hanc longi meruere labores,
Quos tulit invigilans nocte, dieque libris,
Dum veterum scriptoribus immensa volumina Graium,
Romulidumque velut sedula libat Apis,
25Observans, quae digna legi, quae digna notatu,
In commune sua prosit ut arte docens,
Multaque mansuris commisit scripta libellis
Quae praesens aetas, quaeque futura legat.
Ergo meam miserate vicem, miserate senectam,
30Partem animae natum redde domus columen,
Ad sua quo possit securus pensa reverti
Et solitum assueta quaerere ab arte cibum,
Nec sibi commissum coelesti a Patre talentum
Doctrinae iaceat segne domo ac pereat.
35Namque viri illustres variis e partibus orbis
Digressi expectant illius artis opem:
Laus erit, et pietas haec Divis proxima in uno
Servato totam restituisse domum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: