[91]
turbulentis
senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam
miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent.
neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili
capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea
quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas
esse non potest; non contentione, non ambitione discordes.
nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra
peterent, nihil ubi dissiderent. itaque illam Campanam
adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio
maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium
perduxerunt. sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod
urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum
in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis
urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.