This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.