This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam quoad putabo tua interesse aut ad spem servandam esse retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces ; credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul. quamquam sunt facta verbis difficiliora tu et quid opus sit et quid sit videbis. omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit ; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris ; non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus rebus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.