This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Idibus Septembr. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est ; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque per Varronis velles ducere. †Velvinum† ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.