This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. sub idem fere tempus et legati qui redierant
ab Carthagine Romam rettulerunt omnia hostilia
esse et Sagunti excidium nuntiatum est;
[2]
tantusque
simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in
Carthaginienses metusque de summa rerum cepit,
velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno
tempore motibus animi turbati trepidarent magis
quam consulerent:
[3]
nam neque hostem acriorem
bellicosioremque secure congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem.
[4]
sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse
magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis
tumultuatum verius quam belligeratum:
[5]
Poenum
hostem veteranum, trium et viginti annorum militia
durissima1 inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis,
[6?]
Hiberum transire, trahere secum
tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas
[p. 46]
semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum2 bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.