This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. et legati a Philippi conloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent, nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius.
[2]
quia tamen inmaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem,
[3]
quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.
[4]
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit missis ad adcolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam inrumperent, sollicitandos.
[5]
[p. 70]et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaim ire iussi erant, expectabatur; adversus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. 1 ibi de Lacedaemoniis actum:
[6]
ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos; nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades,
[7]
ambo exules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam viderentur.
[8]
clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.
1 a. u. 570.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

