previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod secreto in curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauit, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii esset, uehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac tutissimum administrandarum rerum uinculum, labefactari uolebant.

Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et uallatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam induebant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse crederes quod tam multorum auribus fuerat commissum.


Magistratus uero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae grauitatis indicia illud quoque magna cum perseuerantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae uolubilitate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari.


Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas municipium, siue litterarum gloriosissimum contemptorem siue abundantissimum fontem intueri uelis.


Maxima autem diligentia maiores hunc morem retinuerunt, ne quis se inter consulem et proximum lictorem, quamuis officii causa una progrederetur, interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quinquies consul, uir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutis, a filio consule inuitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostium Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, elideretur, facere id noluerit.

Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam Pometiam missus, postquam animaduertit eum ad officium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere iussisset, plenus irae sedere perseuerauit. quod cum filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret imperauit. cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri uolui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae uenerationi debeatur, uerum publica instituta priuata pietate potiora iudico'.


Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae uiri, qui legati a senatu Tarentum ad res repetendas missi, cum grauissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, in theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti legationem quibus acceperant uerbis peregerunt. de his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum esset loquerentur, insitusque pectoribus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex contumelia grauissimus sentitur, conuelli non potuit. finem profecto fruendarum opum, quibus ad inuidiam diu abundaueras, Tarentina ciuitas, quaesisti: nam dum horridae uirtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fastidiose aestimas, in praeualidum imperii nostri mucronem caeca et amens inruisti.


Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.


Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante ualuas autem positis subselliis decreta patrum attentissima cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus consultis C littera subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, quamuis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.


Quorum quemadmodum maiestas amplificabatur, ita abstinentia artissime constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii delata uenibant, sacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum etiam hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam sanctas manus habere deberent apud ista altaria discentibus: continentiaeque tantum tribuebatur, ut multorum aes alienum, quia prouincias sincere administrauerant, a senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum procul obtinuisse uiderant, eorum dignitatem domi conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur.


Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod his auus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Euander Arcas consecrauerat, facto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac uino largiore prouecti, diuisa pastorali turba, cincti obuios pellibus immolatarum hostiarum iocantes petiuerunt. cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius transuehi instituit. idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque potestatem redacta accenderant, omnem forensem turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto uir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONVENTUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUPERCALIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAGISTRA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAETOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), THEOXE´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: