Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis
quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis
Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis
centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc
eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis
secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus
superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate
Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum.
scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et
praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse. simul consilio
terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis
defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana
edita, validos invalidosque pari metu complet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.