Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
77.
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et
centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum
de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut
praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit
Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii
Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis
senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus
Augustus immunis verberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo
lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur;
ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator
introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus
fieret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.