Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
69.
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia
speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis
conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut
arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus
imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate
habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu,
cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil
demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur
cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens
adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita
voce qua semet miseraretur. circumdati interim custodia
qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt,
postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium,
et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro
epulis consularibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.